monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 10 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 7
Servite Domino in iucunditate. Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum . Servite Domino in iucunditate. Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed charitas servit. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per charitatem spiritus servite invicem . Servum te charitas faciat quia liberum te veritas fecit. Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos . Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.